

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 12
Et dimitte,etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam aeternam perveniat.Cum dicimus:Dimitte nobis debita nostra:spiritum scientiae rogamus, quo delicta intelligimus, quae sine spiritu scientiae non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quae virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus.Sicut.Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit.Culpae veniam non debemus negare; unde:Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra.Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus.